| Chapter 10 |
1 | iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit
|
2 | secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
|
3 | rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
|
4 | in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
|
5 | in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
|
6 | omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
|
7 | odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
|
8 | regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
|
9 | avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
|
10 | nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
|
11 | omnis potentatus brevis via
|
12 | brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
|
13 | cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
|
14 | initium superbiae hominis apostatare a Deo
|
15 | quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
|
16 | propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
|
17 | sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
|
18 | radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
|
19 | terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
|
20 | arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
|
21 | perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
|
22 | non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
|
23 | semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
|
24 | in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
|
25 | gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
|
26 | non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
|
27 | magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
|
28 | servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
|
29 | noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae
|
30 | melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
|
31 | fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum
|
32 | peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam
|
33 | pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
|
34 | qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
|