| Chapter 14 |
1 | beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
|
2 | felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
|
3 | viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
|
4 | qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
|
5 | qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
|
6 | qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
|
7 | et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
|
8 | nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
|
9 | insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
|
10 | oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
|
11 | fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
|
12 | memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
|
13 | ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
|
14 | non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
|
15 | nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
|
16 | da et accipe et iustifica animam tuam
|
17 | ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
|
18 | omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
|
19 | alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
|
20 | omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
|
21 | et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
|
22 | beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
|
23 | qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
|
24 | qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
|
25 | qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
|
26 | statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
|
27 | protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet
|