| Chapter 27 |
1 | propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
|
2 | si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
|
3 | conteretur delictum
|
4 | si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
|
5 | si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius
|
6 | vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
|
7 | sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
|
8 | ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
|
9 | si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
|
10 | volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
|
11 | leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
|
12 | homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
|
13 | in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto
|
14 | narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
|
15 | loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium
|
16 | effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis
|
17 | qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
|
18 | dilige proximum et coniungere fide cum illo
|
19 | quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
|
20 | sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui
|
21 | et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
|
22 | non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
|
23 | conligare et maledicti est concordatio
|
24 | denudare autem amici mysteria desperatio est
|
25 | annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
|
26 | in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
|
27 | multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
|
28 | qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
|
29 | et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
|
30 | facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi
|
31 | inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi
|
32 | laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur
|
33 | ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum
|