| Chapter 31 |
1 | vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum
|
2 | cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam
|
3 | laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum
|
4 | laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
|
5 | qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
|
6 | multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum
|
7 | lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
|
8 | beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
|
9 | quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
|
10 | quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
|
11 | ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum
|
12 | de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
|
13 | non dicas simulata sunt quae super illa sunt
|
14 | memento quoniam malum oculus nequa
|
15 | nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit
|
16 | ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas
|
17 | nec conprimaris in convivio
|
18 | intellege proximi tui ex te ipso
|
19 | utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis
|
20 | cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas
|
21 | et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
|
22 | quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
|
23 | vigilia et cholera et tortura viro infrunito
|
24 | somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur
|
25 | et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
|
26 | audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
|
27 | in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
|
28 | splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
|
29 | in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est
|
30 | diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum
|
31 | ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum
|
32 | aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
|
33 | quae est vita quae minuitur vino
|
34 | quid defraudat vitam mors
|
35 | vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio
|
36 | exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
|
37 | sanitas est et corpori et animae
|
38 | vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit
|
39 | amaritudo animae vinum multum potatum
|
40 | ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera
|
41 | in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius
|
42 | verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo
|