| Chapter 35 |
1 | qui conservat legem multiplicat orationem
|
2 | sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate
|
3 | et deprecatio recedere ab iniustitia
|
4 | []
|
5 | []
|
6 | non apparebis ante conspectum Dei vacuus
|
7 | haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
|
8 | oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
|
9 | sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus
|
10 | bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
|
11 | in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
|
12 | da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
|
13 | quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
|
14 | noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
|
15 | et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
|
16 | non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
|
17 | non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
|
18 | nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
|
19 | a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
|
20 | qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
|
21 | oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
|
22 | et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
|
23 | et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
|
24 | donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
|
25 | donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua
|
26 | speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis
|