| Chapter 46 |
1 | fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
|
2 | maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel
|
3 | quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
|
4 | quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
|
5 | aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo
|
6 | invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
|
7 | impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
|
8 | ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
|
9 | et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae
|
10 | et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel
|
11 | et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
|
12 | ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo
|
13 | et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
|
14 | ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
|
15 | et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
|
16 | dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
|
17 | in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
|
18 | et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
|
19 | et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
|
20 | et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
|
21 | et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
|
22 | et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
|
23 | et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis
|