| Chapter 7 |
1 | tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant,
|
2 | insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.
|
3 | et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis.
|
4 | et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.
|
5 | et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.
|
6 | et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi.
|
7 | et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos.
|
8 | et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel.
|
9 | et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas.
|
10 | et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae.
|
11 | et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt
|
12 | et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis.
|
13 | et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum,
|
14 | et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini,
|
15 | quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.
|