| Chapter 2 |
1 | haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.
|
2 | mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.
|
3 | educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.
|
4 | modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.
|
5 | ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,
|
6 | ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.
|
7 | dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.
|
8 | vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,
|
9 | quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
|
10 | haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.
|
11 | et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.
|
12 | lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.
|
13 | ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.
|
14 | testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
|
15 | mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
|
16 | et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.
|
17 | noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.
|
18 | mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus
|
19 | et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.
|
20 | viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,
|
21 | confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,
|
22 | senem et iuvenem intra muros tuos serva,
|
23 | mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
|
24 | pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.
|
25 | nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
|
26 | servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.
|
27 | noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.
|
28 | zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.
|
29 | manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.
|
30 | iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.
|
31 | filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.
|
32 | amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.
|
33 | ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.
|
34 | ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.
|
35 | parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.
|
36 | fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.
|
37 | commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit.
|
38 | surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.
|
39 | qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.
|
40 | recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt.
|
41 | filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.
|
42 | ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum.
|
43 | et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.
|
44 | tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?
|
45 | qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas.
|
46 | et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit?
|
47 | qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.
|
48 | tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.
|