| Chapter 1 |
1 | Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.
|
2 | gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
|
3 | gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.
|
4 | neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.
|
5 | et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae
|
6 | et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.
|
7 | et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem.
|
8 | est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.
|
9 | et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.
|
10 | ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;
|
11 | est enim Deus qui operatur in vos.
|
12 | et facite sine retractu quaecumque facitis.
|
13 | et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro.
|
14 | omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi.
|
15 | et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite.
|
16 | et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.
|
17 | salutate omnes fratres in osculo sancto.
|
18 | salutant vos sancti.
|
19 | gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.
|