Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Maccabees 7

The Second Book of the Maccabees

Return to Index

Chapter 8

1

 Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros 

 


2

 et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis 

 


3

 misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret 

 


4

 memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his 

 


5

 at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est 

 


6

 et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat 

 


7

 maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur 

 


8

 videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis 

 


9

 at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari 

 


10

 constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret 

 


11

 statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura 

 


12

 Iudas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant Iudaeis Nicanoris adventum 

 


13

 ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur 

 


14

 alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat 

 


15

 si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos 

 


16

 convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent 

 


17

 ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa 

 


18

 nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus 

 


19

 admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt 

 


20

 et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt 

 


21

 his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati 

 


22

 constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis 

 


23

 ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore 

 


24

 et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt 

 


25

 pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt 

 


26

 sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes 

 


27

 arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos 

 


28

 post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere 

 


29

 his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur 

 


30

 et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes 

 


31

 et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt 

 


32

 et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat 

 


33

 et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita 

 


34

 facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat 

 


35

 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus 

 


36

 et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas 

 


2nd Maccabees 9

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: