| Chapter 1 |
1 | Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,
|
2 | qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,
|
3 | qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,
|
4 | quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.
|
5 | et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,
|
6 | inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,
|
7 | quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,
|
8 | et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.
|
9 | quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.
|
10 | incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.
|
11 | et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.
|
12 | peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.
|
13 | peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,
|
14 | quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
|