| Chapter 1 |
1 | Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet
|
2 | cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
|
3 | ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret
|
4 | cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere
|
5 | denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium
|
6 | et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens
|
7 | ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem
|
8 | haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
|
9 | cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
|
10 | ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
|
11 | igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua
|
12 | et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum
|
13 | et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
|
14 | et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset
|
15 | pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis
|
16 | cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
|
17 | et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
|
18 | post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo
|
19 | Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
|
20 | esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat
|
21 | denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum
|
22 | at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius
|
23 | Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum
|
24 | post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius
|
25 | et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei
|