| Chapter 3 |
1 | iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
|
2 | visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum
|
3 | et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
|
4 | et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
|
5 | et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
|
6 | tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
|
7 | fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
|
8 | iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
|
9 | qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
|
10 | impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
|
11 | sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
|
12 | mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
|
13 | maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
|
14 | et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
|
15 | bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae
|
16 | filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur
|
17 | et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum
|
18 | et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem
|
19 | nationis enim iniquae dirae sunt consummationes
|