| Chapter 6 |
1 | melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
|
2 | audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
|
3 | praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
|
4 | quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
|
5 | quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
|
6 | horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
|
7 | exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
|
8 | non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
|
9 | fortioribus autem fortior instat cruciatio
|
10 | ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
|
11 | qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
|
12 | concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
|
13 | clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
|
14 | praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
|
15 | qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
|
16 | cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
|
17 | quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
|
18 | initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
|
19 | cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
|
20 | incorruptio autem facit esse proximum Deo
|
21 | concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
|
22 | si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
|
23 | []
|
24 | quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
|
25 | neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae
|
26 | multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
|
27 | ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis
|