| Chapter 11 |
1 | direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
|
2 | iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
|
3 | steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
|
4 | sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
|
5 | per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
|
6 | per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
|
7 | nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
|
8 | qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
|
9 | ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
|
10 | cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
|
11 | hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
|
12 | absentes enim et praesentes similiter torquebantur
|
13 | duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
|
14 | cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
|
15 | quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
|
16 | pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
|
17 | ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
|
18 | non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
|
19 | aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
|
20 | quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
|
21 | sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
|
22 | multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
|
23 | quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
|
24 | sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
|
25 | diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
|
26 | quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
|
27 | parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
|