| Chapter 26 |
1 | David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
|
2 | dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
|
3 | si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
|
4 | unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
|
5 | quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
|
6 | in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
|
7 | exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
|
8 | tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
|
9 | ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
|
10 | quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
|
11 | legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
|
12 | ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
|
13 | credo videre bona Domini in terra viventium
|
14 | expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
|