| Chapter 37 |
1 | psalmus David in rememorationem de sabbato
|
2 | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
|
3 | quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
|
4 | non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
|
5 | quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
|
6 | putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
|
7 | miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
|
8 | quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
|
9 | adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
|
10 | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
|
11 | cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
|
12 | amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
|
13 | et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
|
14 | ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
|
15 | et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
|
16 | quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
|
17 | quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
|
18 | quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
|
19 | quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo
|
20 | inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
|
21 | qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
|
22 | non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
|
23 | intende in adiutorium meum Domine salutis meae
|