| Chapter 47 |
1 | canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
|
2 | magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
|
3 | fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
|
4 | Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
|
5 | quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
|
6 | ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
|
7 | tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
|
8 | in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
|
9 | sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
|
10 | suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
|
11 | secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
|
12 | laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;
|
13 | circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
|
14 | ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
|
15 | quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
|