| Chapter 49 |
1 | psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
|
2 | ex Sion species decoris eius
|
3 | Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
|
4 | advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
|
5 | congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
|
6 | et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
|
7 | audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
|
8 | non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
|
9 | non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
|
10 | quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
|
11 | cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
|
12 | si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
|
13 | numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
|
14 | immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
|
15 | et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
|
16 | peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
|
17 | tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
|
18 | si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
|
19 | os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
|
20 | sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
|
21 | haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
|
22 | intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
|
23 | sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
|