| Chapter 54 |
1 | in finem in carminibus intellectus David
|
2 | exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
|
3 | intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
|
4 | a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
|
5 | cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
|
6 | timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
|
7 | et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
|
8 | ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
|
9 | expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
|
10 | praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
|
11 | die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
|
12 | et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
|
13 | quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
|
14 | tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
|
15 | qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
|
16 | veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
|
17 | ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
|
18 | vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
|
19 | redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
|
20 | exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
|
21 | extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
|
22 | divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
|
23 | iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
|
24 | tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
|