| Chapter 59 |
1 | in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
|
2 | cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
|
3 | Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
|
4 | commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
|
5 | ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
|
6 | dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
|
7 | salvum fac dextera tua et exaudi me
|
8 | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
|
9 | meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
|
10 | Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
|
11 | quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
|
12 | nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
|
13 | da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
|
14 | in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
|