| Chapter 65 |
1 | in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
|
2 | psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
|
3 | dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
|
4 | omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
|
5 | venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
|
6 | qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
|
7 | qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
|
8 | benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
|
9 | qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
|
10 | quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
|
11 | induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
|
12 | inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
|
13 | introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
|
14 | quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
|
15 | holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
|
16 | venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
|
17 | ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
|
18 | iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
|
19 | propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
|
20 | benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
|