| Chapter 71 |
1 | in Salomonem
|
2 | Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
|
3 | suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
|
4 | iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
|
5 | et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
|
6 | descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
|
7 | orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
|
8 | et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
|
9 | coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
|
10 | reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
|
11 | et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
|
12 | quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
|
13 | parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
|
14 | ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
|
15 | et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
|
16 | erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
|
17 | sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
|
18 | benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
|
19 | et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
|
20 | defecerunt laudes David filii Iesse
|