| Chapter 74 |
1 | in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
|
2 | confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua
|
3 | cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
|
4 | liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma
|
5 | dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
|
6 | nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem
|
7 | quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
|
8 | quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
|
9 | quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
|
10 | ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
|
11 | et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti
|