| Chapter 80 |
1 | in finem pro torcularibus Asaph
|
2 | exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
|
3 | sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
|
4 | bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
|
5 | quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
|
6 | testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
|
7 | devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
|
8 | in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
|
9 | audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
|
10 | non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
|
11 | ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
|
12 | et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
|
13 | et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
|
14 | si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
|
15 | pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
|
16 | inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
|
17 | et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
|