| Chapter 88 |
1 | intellectus Aethan Ezraitae
|
2 | misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
|
3 | quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;
|
4 | disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
|
5 | usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
|
6 | confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
|
7 | quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
|
8 | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
|
9 | Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
|
10 | tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
|
11 | tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
|
12 | tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
|
13 | aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
|
14 | tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
|
15 | iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
|
16 | beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
|
17 | et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
|
18 | quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
|
19 | quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri
|
20 | tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
|
21 | inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
|
22 | manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
|
23 | nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
|
24 | et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
|
25 | et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
|
26 | et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
|
27 | ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
|
28 | et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
|
29 | in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
|
30 | et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
|
31 | si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
|
32 | si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
|
33 | visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
|
34 | misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
|
35 | neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
|
36 | semel iuravi in sancto meo si David mentiar
|
37 | semen eius in aeternum manebit
|
38 | et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
|
39 | tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
|
40 | evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
|
41 | destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
|
42 | diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
|
43 | exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
|
44 | avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
|
45 | destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
|
46 | minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
|
47 | usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
|
48 | memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
|
49 | quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
|
50 | ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
|
51 | memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
|
52 | quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
|
53 | benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
|