| Chapter 102 |
1 | ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
|
2 | benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
|
3 | qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
|
4 | qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
|
5 | qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
|
6 | faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
|
7 | notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
|
8 | miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
|
9 | non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
|
10 | non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
|
11 | quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
|
12 | quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
|
13 | quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
|
14 | quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
|
15 | homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
|
16 | quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
|
17 | misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
|
18 | his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
|
19 | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
|
20 | benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
|
21 | benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
|
22 | benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
|