| Chapter 113 |
1 | alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
|
2 | facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
|
3 | mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
|
4 | montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
|
5 | quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
|
6 | montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
|
7 | a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
|
8 | qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
|
9 | non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
|
10 | super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
|
11 | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
|
12 | simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
|
13 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
|
14 | aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
|
15 | manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo
|
16 | similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
|
17 | domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
|
18 | domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
|
19 | qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est
|
20 | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
|
21 | benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
|
22 | adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
|
23 | benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
|
24 | caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
|
25 | non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
|
26 | sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
|