| Chapter 129 |
1 | canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
|
2 | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
|
3 | si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
|
4 | quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
|
5 | speravit anima mea in Domino
|
6 | a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
|
7 | quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
|
8 | et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
|