| Chapter 141 |
1 | intellectus David cum esset in spelunca oratio
|
2 | voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
|
3 | effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
|
4 | in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
|
5 | considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
|
6 | clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
|
7 | intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
|
8 | educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
|