| Chapter 143 |
1 | David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
|
2 | misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
|
3 | Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
|
4 | homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
|
5 | Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
|
6 | fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
|
7 | emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
|
8 | quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
|
9 | Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
|
10 | qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
|
11 | eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
|
12 | quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
|
13 | promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
|
14 | boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
|
15 | beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius
|