| Chapter 145 |
1 | alleluia Aggei et Zacchariae
|
2 | lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus
|
3 | in filiis hominum quibus non est salus
|
4 | exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
|
5 | beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
|
6 | qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
|
7 | qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
|
8 | Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
|
9 | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
|
10 | regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
|