| Chapter 23 |
1 | locutus est Dominus ad Mosen dicens
|
2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas
|
3 | sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
|
4 | hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis
|
5 | mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est
|
6 | et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis
|
7 | dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
|
8 | sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo
|
9 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens
|
10 | loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem
|
11 | qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum
|
12 | atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
|
13 | et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin
|
14 | panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
|
15 | numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
|
16 | usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
|
17 | ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini
|
18 | offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
|
19 | facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
|
20 | cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius
|
21 | et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris
|
22 | postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
|
23 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens
|
24 | loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum
|
25 | omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
|
26 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens
|
27 | decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino
|
28 | omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
|
29 | omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
|
30 | et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
|
31 | nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
|
32 | sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
|
33 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens
|
34 | loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
|
35 | dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis
|
36 | et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo
|
37 | hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
|
38 | exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino
|
39 | a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
|
40 | sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
|
41 | celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis
|
42 | et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis
|
43 | ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester
|
44 | locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel
|