| Chapter 24 |
1 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens
|
2 | praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
|
3 | extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
|
4 | super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
|
5 | accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
|
6 | quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
|
7 | et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
|
8 | per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
|
9 | eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
|
10 | ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
|
11 | cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
|
12 | miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
|
13 | qui locutus est ad Mosen
|
14 | dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
|
15 | et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
|
16 | et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
|
17 | qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
|
18 | qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
|
19 | qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
|
20 | fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
|
21 | qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
|
22 | aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
|
23 | locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
|