| Chapter 12 |
1 | locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
|
2 | et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
|
3 | erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
|
4 | statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
|
5 | descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
|
6 | dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
|
7 | at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
|
8 | ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
|
9 | iratusque contra eos abiit
|
10 | nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
|
11 | ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
|
12 | ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
|
13 | clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
|
14 | cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
|
15 | exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
|