| Chapter 13 |
1 | profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
|
2 | ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
|
3 | mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
|
4 | fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
|
5 | de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
|
6 | de tribu Symeon Saphat filium Huri
|
7 | de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
|
8 | de tribu Isachar Igal filium Ioseph
|
9 | de tribu Ephraim Osee filium Nun
|
10 | de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
|
11 | de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
|
12 | de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
|
13 | de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
|
14 | de tribu Aser Sthur filium Michahel
|
15 | de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
|
16 | de tribu Gad Guhel filium Machi
|
17 | haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
|
18 | misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
|
19 | considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
|
20 | ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
|
21 | humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
|
22 | cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
|
23 | ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
|
24 | pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
|
25 | qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
|
26 | reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
|
27 | venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
|
28 | et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
|
29 | sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
|
30 | Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
|
31 | inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
|
32 | alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
|
33 | detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
|
34 | ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur
|