| Chapter 3 |
1 | post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
|
2 | et locutus est
|
3 | pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
|
4 | dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
|
5 | obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
|
6 | noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
|
7 | sit nox illa solitaria nec laude digna
|
8 | maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
|
9 | obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
|
10 | quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
|
11 | quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
|
12 | quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
|
13 | nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
|
14 | cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
|
15 | aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
|
16 | aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
|
17 | ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
|
18 | et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
|
19 | parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
|
20 | quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
|
21 | qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
|
22 | gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
|
23 | viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
|
24 | antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
|
25 | quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
|
26 | nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
|