| Chapter 4 |
1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit
|
2 | si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
|
3 | ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
|
4 | vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
|
5 | nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
|
6 | timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
|
7 | recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
|
8 | quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
|
9 | flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
|
10 | rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
|
11 | tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
|
12 | porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
|
13 | in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
|
14 | pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
|
15 | et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
|
16 | stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
|
17 | numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
|
18 | ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
|
19 | quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
|
20 | de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
|
21 | qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
|