| Chapter 14 |
1 | homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
|
2 | quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
|
3 | et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
|
4 | quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
|
5 | breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
|
6 | recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
|
7 | lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
|
8 | si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
|
9 | ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
|
10 | homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
|
11 | quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
|
12 | sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
|
13 | quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
|
14 | putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
|
15 | vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
|
16 | tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
|
17 | signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
|
18 | mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
|
19 | lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
|
20 | roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
|
21 | sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
|
22 | attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
|