| Chapter 15 |
1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit
|
2 | numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
|
3 | arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
|
4 | quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
|
5 | docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
|
6 | condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
|
7 | numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
|
8 | numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
|
9 | quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
|
10 | et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
|
11 | numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
|
12 | quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
|
13 | quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
|
14 | quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
|
15 | ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
|
16 | quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
|
17 | ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
|
18 | sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
|
19 | quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
|
20 | cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
|
21 | sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
|
22 | non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
|
23 | cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
|
24 | terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
|
25 | tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
|
26 | cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
|
27 | operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
|
28 | habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
|
29 | non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
|
30 | non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
|
31 | non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
|
32 | antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
|
33 | laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
|
34 | congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
|
35 | concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
|