| Chapter 16 |
1 | respondens autem Iob dixit
|
2 | audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
|
3 | numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
|
4 | poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
|
5 | consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
|
6 | roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
|
7 | sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
|
8 | nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
|
9 | rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
|
10 | collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
|
11 | aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
|
12 | conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
|
13 | ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
|
14 | circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
|
15 | concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
|
16 | saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
|
17 | facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
|
18 | haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
|
19 | terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
|
20 | ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
|
21 | verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
|
22 | atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
|
23 | ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
|