| Chapter 28 |
1 | habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
|
2 | ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
|
3 | tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
|
4 | dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
|
5 | terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
|
6 | locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
|
7 | semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
|
8 | non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
|
9 | ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
|
10 | in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
|
11 | profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
|
12 | sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
|
13 | nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
|
14 | abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
|
15 | non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
|
16 | non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
|
17 | non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
|
18 | excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
|
19 | non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
|
20 | unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
|
21 | abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
|
22 | perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
|
23 | Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
|
24 | ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
|
25 | qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
|
26 | quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
|
27 | tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
|
28 | et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
|