| Chapter 29 |
1 | addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
|
2 | quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
|
3 | quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
|
4 | sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
|
5 | quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
|
6 | quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
|
7 | quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
|
8 | videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
|
9 | principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
|
10 | vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
|
11 | auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
|
12 | quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
|
13 | benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
|
14 | iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
|
15 | oculus fui caeco et pes claudo
|
16 | pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
|
17 | conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
|
18 | dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
|
19 | radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
|
20 | gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
|
21 | qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
|
22 | verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
|
23 | expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
|
24 | si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
|
25 | si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
|