| Chapter 37 |
1 | super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
|
2 | audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
|
3 | subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
|
4 | post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
|
5 | tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
|
6 | qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
|
7 | qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
|
8 | ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
|
9 | ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
|
10 | flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
|
11 | frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
|
12 | quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
|
13 | sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
|
14 | ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
|
15 | numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
|
16 | numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
|
17 | nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
|
18 | tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
|
19 | ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
|
20 | quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
|
21 | at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
|
22 | ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
|
23 | digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
|
24 | ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
|