| Chapter 38 |
1 | respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
|
2 | quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
|
3 | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
|
4 | ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
|
5 | quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
|
6 | super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
|
7 | cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
|
8 | quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
|
9 | cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
|
10 | circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
|
11 | et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
|
12 | numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
|
13 | et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
|
14 | restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
|
15 | auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
|
16 | numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
|
17 | numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
|
18 | numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
|
19 | in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
|
20 | ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
|
21 | sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
|
22 | numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
|
23 | quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
|
24 | per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
|
25 | quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
|
26 | ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
|
27 | ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
|
28 | quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
|
29 | de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
|
30 | in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
|
31 | numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
|
32 | numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
|
33 | numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
|
34 | numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
|
35 | numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
|
36 | quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
|
37 | quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
|
38 | quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
|
39 | numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
|
40 | quando cubant in antris et in specubus insidiantur
|
41 | quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
|