| Chapter 40 |
1 | respondens autem Dominus Iob de turbine ait
|
2 | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
|
3 | numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
|
4 | et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
|
5 | circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
|
6 | disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
|
7 | respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
|
8 | absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
|
9 | et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
|
10 | ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
|
11 | fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
|
12 | constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
|
13 | ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
|
14 | ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
|
15 | huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
|
16 | sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
|
17 | protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
|
18 | ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
|
19 | in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
|
20 | an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
|
21 | numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
|
22 | numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
|
23 | numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
|
24 | numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
|
25 | concident eum amici divident illum negotiatores
|
26 | numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
|
27 | pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
|
28 | ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
|