| Chapter 41 |
1 | non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
|
2 | quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
|
3 | non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
|
4 | quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
|
5 | portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
|
6 | corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
|
7 | una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
|
8 | una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
|
9 | sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
|
10 | de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
|
11 | de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
|
12 | halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
|
13 | in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
|
14 | membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
|
15 | cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
|
16 | cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
|
17 | cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
|
18 | reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
|
19 | non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
|
20 | quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
|
21 | sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
|
22 | fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
|
23 | post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
|
24 | non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
|
25 | omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
|