| Chapter 62 |
1 | canticum David cum esset in deserto Iuda
|
2 | Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
|
3 | in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
|
4 | melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te
|
5 | sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
|
6 | quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum
|
7 | recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi
|
8 | quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo
|
9 | adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
|
10 | ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae
|
11 | congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
|
12 | rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
|