| Chapter 63 |
1 | victori canticum David
|
2 | audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam
|
3 | absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
|
4 | qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
|
5 | ut sagittarent in absconditis simplicem
|
6 | subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
|
7 | scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
|
8 | sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
|
9 | et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
|
10 | et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
|
11 | laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
|