| Chapter 77 |
1 | eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei
|
2 | aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua
|
3 | quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
|
4 | non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
|
5 | statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
|
6 | ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
|
7 | ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
|
8 | ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
|
9 | filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
|
10 | non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
|
11 | et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
|
12 | coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
|
13 | divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
|
14 | et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
|
15 | scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
|
16 | et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
|
17 | et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
|
18 | et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
|
19 | et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
|
20 | ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
|
21 | ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
|
22 | quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
|
23 | et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
|
24 | et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
|
25 | panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
|
26 | abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
|
27 | et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
|
28 | et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
|
29 | et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
|
30 | non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
|
31 | furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
|
32 | in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
|
33 | et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
|
34 | si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
|
35 | et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
|
36 | et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
|
37 | cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
|
38 | ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
|
39 | sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
|
40 | quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
|
41 | et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
|
42 | non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
|
43 | qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
|
44 | qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
|
45 | qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
|
46 | qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
|
47 | qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
|
48 | qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
|
49 | qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
|
50 | munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
|
51 | et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
|
52 | et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
|
53 | et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
|
54 | et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
|
55 | et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
|
56 | et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
|
57 | et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
|
58 | et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
|
59 | audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
|
60 | et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
|
61 | tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
|
62 | et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
|
63 | iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
|
64 | sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
|
65 | et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
|
66 | et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
|
67 | et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
|
68 | sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
|
69 | et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
|
70 | et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
|
71 | ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
|
72 | qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
|